500 anys de la mort de Pere Miquel Carbonell (1517-2017): Notes d’història contemporània del Gran memorial

El 2 d’abril de 1517, fa cinc-cents anys, moria Pere Miquel Carbonell, historiador, arxiver, notari, poeta i activíssim perseguidor de novetats i clàssics literaris. D’entre les notes amb què va il·lustrar –o embrutar, segons d’altres– els volums de l’Arxiu reial que tenia al seu càrrec, avui transcric alguns fragments dietarístics en llatí sobre història catalana, barcelonina i castellana coetània, afegits al Memoriale magnum (actual memorial 49 de l’Arxiu de la Corona d’Aragó).

El primer (f. 155 o CCCCLXXVIII) relata l’expulsió dels jueus de 1492, que relaciona amb la presa de Granada i l’activitat de la Inquisició, qüestió aquesta que ja havia motivat la compilació del Liber descriptionis reconciliationisque, purgationis et condemnationis hereticorum, amb documentació de 1482-1507 actualitzada fins al 1516.

Els segons són unes extenses notícies dietarístiques dels anys 1453-1505, amb una primera rúbrica De rebus novis (f. 156-158v o CCCCLXXX-CCCCLXXXIv bis). Temes que s’hi tracten: execució d’un pagès de Gavà que havia participat en l’assalt d’una casa de Barcelona i la mort del propietari (1491); execució del ministre Álvaro de Luna (1453); elecció dels consellers de Barcelona de 1453 i origen de la Busca; enfrontament entre Joan II i el seu fill Carles de Viana, seguit de la guerra civil (1461-1472); Ferran II i la reforma de la Diputació i el govern municipal; Jaume Destorrent, totpoderós conseller de la Ciutat i membre de la Cancelleria reial (1491); elecció dels consellers de 1496; empresonament i posterior indemnització (1505) de Francesc Franc, regent la Cancelleria i bèstia negra de Carbonell. Els temes poden semblar inconnexos i anecdòtics, però els comentaris i les valoracions polítiques i moralitzants de l’autor revelen una constant en la seva obra: la prevenció contra la concentració de poder i l’ostentació d’alguns ministres encimbellats pels monarques que hi dipositen la seva confiança, amb els perills que se’n deriven per als privilegis dels ciutadans, pactats amb els mateixos reis.

[1] Judeorum expulsio generalis et regni Granatae deditio, necnon generalis inquisitio hereticae pravitatis

Memoria tene quod mense aprilis anni a nativitate Domini MCCCCLXXXXII per universas civitates, oppida et loca non modo principatus Cateloniae sed ubique terrarum ditionis domini Ferrandi, regis Castellae, Aragonum, etc., ubi lares judei fovebant, quo anno et iiº die januarii tandem Granatae regnum ipse quidem rex Ferrandus eius dominio subegit, et praeconizationes regiae factae fuere; quibus in mandatis habetur ex parte domini regis memorati, sub pena capitis et bonorum amissione, ut intra trium mensium spacium ex tunc proxime secuturorum, incipiens primo die julii anni praefati, ab ipsis Principatu et dominio predicti domini regis judei omnes discederent et repulsam omnino haberent. Et sic anno predicto MºCCCCºLXXXXII repulsa judeorum generalis facta extitit, cuius causa fuit, ut aiunt, inquisitio generalis hereticae pravitatis, quae iam fieri cepit quinque sunt anni iam lapsi et etiam impresentiarum fit per totam ditionem praedicti domini regis, quandoquidem neophiti de crimine heresis carceribus mancipati, etiam ex illis in eodem crimine deprehensi et condemnati priusquam flammis supponerentur, confessi fuere eos in maximas hereses cecidisse consilio et opera praedictorum judeorum, qui si non fuissent in regis dominio et terris ii neophyti tot scoelera nephandissima non perpetrassent.

[2] De rebus novis

Mea tempestate, scilicet die festo sanctorum Cosme et Damiani praetitulato XXVIIº septembris anni a nativitate Domini MºCCCCºLXXXXIº, inclytus infans Henricus, comes Emporiarum, ut locuntenens generalis domini regis Ferrandi secundi, nunc foeliciter regnantis, personaliter se contulit irato animo ad carceres communes presentis civitatis Barcinonae, contiguos curiae vicariae Barcinonae, et quendam rusticum cognomento Mayol, parochie Sancti Petri de Gavano, juxta Rubricatum, incolam –quippe qui nocte proxime dimissa, una cum aliis rusticis associantibus, filios magnificorum Jacobi Marc, quondam militis domini castelli Ara[m]pruniani, et Raimundi Marquet, civis Barcinonae, eorum duces, domum cuiusdam cognomento Mestre, sitam in suburbio huius urbis Barcinonae juxta hospitalem Sanctae Crucis Barcinonae, cum balistis, lanceis atque gladiis ac tumultu maximo invaserat, ubi omnes predicti ut mortem ipse Mestre obieret enixi fuere, et insperato quendam cognomento Farfay ibidem repertum et ipsum Mestre defendentem interfecerunt– suffocare fecit et ocyus illius corpus subtus rexias fenestrae predictorum carcerum in patulo suspensum per collum poni iussit. Eoque suspenso, prefatus dominus infans ad domum suam, sitam juxta coenobium Divi Francisci predictae urbis evestigio redivit.

De captione et executione magni regis Castellae conastabuli Alvari de Luna

Quae tempestate mea res novae prodiere accipe, fili Francisci charissime:

Imprimis te scire velim illud memoria dignum Dei iudicium subsecutum in personam illius magni regis Castellae conastabuli et, fere sic dicendum puto, totius regni Castellae maioris domini Alvari de Luna, quandoquidem post quadraginta annos, quibus tanquam rex ipsi regno Castellae dominatus fuit, semper in gratia praefati regis existens et in tanta quod rex non audebat quicquam facere neque promittere nisi ipso Alvaro volente; ab eodem rege fuit uno die captus et detruncatus. Licet ob demerita sua una cum sententia pena capitis damnatus fuisset, de tanto honore et favore venit in tantum contemptum regis, nobilium, militum et totius populi quod vix scribere possem.

Et sic non est confidendum in homine, nisi in Deo. Unde Ieremie XVIIº: “Benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius, et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit quum venerit estus, et erit folium eius viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum neque aliquando desinet facere fructum”. Haec Jeremias.

Sunt enim quidam qui non in Domino, sed in virtute sua confidunt et hi faciliter moventur ut passer, de quibus dicitur in psalmo: “Qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum gloriantur, etc.” Sunt et alii qui confidunt in divitiis et hi cito corruunt, de quibus dicitur Proverbiorum XIº: “Qui confidit in divitiis corruet”. Alii confidunt in parentibus et hi maledicti sunt, Ieremiae XVII: “Maledictus qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum”. Alii confidunt in principibus suis et his non est salus, quod ostendit Psalmus: “Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus”. Alii confidunt in promissionibus hominum et hi frequenter falluntur, de quibus Ieremiae VII: “Nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini, templum Domini, templum Domini est”.

Revertor itaque ad illud unde digressus sum: Alvarus de Luna, quem praediximus, iam satis satisque fortuna prospera et ad libitum usus per XL annos continuos et amplius, ab eodem rege captus depraehensusque in Valledolit, ipsius regni Castellae, in eadem valle quinto die junii anno Christi Mº quadringentesimo quinquagesimo tertio, vestibus pomposis ac magnificis indutus, iugulo ab lictore strangulatur, penas sic luere scribere qui vero iussu suo tuba canere gesta damnatorum assueverat, nunc regis iussu illius gesta sic praenunciabat: “Hic est Alvarus de Luna, proditor, Hispaniarum devastator et sanguinis regii effusor”. Ad hunc suplicium ipse Alvarus pergebat eques tunica polymita atque talari vestitus torque aurea in collo, eum lictorem sic sequendo forti animo et constanti, ac si ad aliqua iocundissima spectacula gressus faceret. Cuius anima in pace requiescat.

Nota quod Alfonso IIIIº regnante, die XXIX novembris anno a nativitate Domini millesimo CCCCº quinquagesimo tertio, magnificus Galcerandus de Requesens, gerens vices gubernatoris in principatu Cataloniae, circa meridiem ipsius diei, tubis clangentibus populo nunciavit quod regio iussu die crastino, festo sancti Andree, in suo palacio essent omnes cives ad audiendam electionem V consiliorum huius civitatis Barcinonae, quam ipse, non servato privilegio huius civitatis, facere intendebat et de facto fecit, servato hoc ordine, scilicet in 1º et 2º gradu cives honorati, in 3º mercator, in 4º artista, in Vº opifex, scilicet ministeralis. Et fuerunt vocitati vulgo “de la Busca”.

De rebus nove, id est preter consuetudinem, consecutis

Nostra tempestate, nos qui vivimus, necnon parentes nostri, haec nusquam viderunt. Nam anno salutis MºCCCCºLXIº discidia inter illustrissimum dominum Joannem II, regem Aragonum, qui primo regnum Navarrae adeptus est, et Karolum, filium ei communem et primae uxori suae, nomine Blancae, maxima pullularunt, quem paulo post ad castellum Morellae, regni Aragonum, captum duxit rex praefatus, eius pater. Pro cuius liberatione, quia erat filius regis primogenitus, urbs Barcinona, una cum concilio ei et generali Cataloniae adhibito XXVI seniorum quod vulgo nuncupabant “la vint-e-setena” –quibus per universitates Cataloniae in curia generali Ilerdae congregata omnimoda potestas super actitatis et processibus pro liberatione predicta faciendis collata erat–, maximum virorum numerum et equorum armatorum conduxit, solvendo ipsis armatis stipendium ex pecuniis quamplurimis predicti Generalis in mensa nummularia sive depositaria huius urbis Barcinonae tunc repertis, eosque armatos per quinquegenarium numerum dividendo et quinquegenario unicuique capitaneum –ut vulgo dicamus– sive constabulum –sed latine ducem appellamus– constituere curavit. Tandem, proh dolor, plerisque infortuniis atque oppressionisbus in prefatum regem Joannem invalescentibus, memoratum Charolum ipsa urbs recuperavit. Deinde confecta certa capitulatione, ut vulgo loquamur, inter reginam Joannam, eiusdem Charoli novercam, tanquam locuntenentem generalem prefati domini regis Joannis, mariti sui, ex una parte, et eundem Charolum et praedictos XXVII seniores urbemque Barcinonem parte ex alia, partibus praedictis residentibus apud oppidum francum quod vulgo Villamfrancam Penitensem appellant, in regem et reginam praedictos pars ipsa Barcinona cum ceteris viginti septem senioribus ac civitatibus, castellis, villis et oppidis Cataloniae principatus ei adherentibus pro defendendis servandisque privilegiis et libertatibus ac persona praedicti primogeniti, ut asserebatur, exceptis nonnullis baronibus, civibus, burgensibus, militibus et aliis ex illis qui ab regis obedientia nusquam defecere, conspiravit, etiam vivente predicto Charolo et post eius obitum, qui obiit XXIII septembris anno MCCCLXIº; et [dura]vit ista consp[ira]tio X annis amplius, sic quod illi qui regem ipsum manutenebant seu verba aut quicquam aliud in eius favorem proferebant crudeli morte damnabuntur. Novissime autem die XVIº mensis octobris anno a natali christiano MºCCCCºLXXIIº, praefata civitas aliaeque omnes universitates principatus Cataloniae earumque incolae, certo scientes praefatum dominum regem promulgasse se veniam daturum omnibus qui ad eius obedientiam redire voluissent, proposuerunt illae quae nondum redierant cum aliquae iam antea rediere deditionem ipsi regi se facturas, et de facto fecerunt capitulis conditionibusque nonnullis ultro citroque pactis et firmatis. De quorum terminis et preprius et posterius pleraque instrumenta confecta fuere, quem admodum in regestis predicti domini regis in hoc Regio Archivo reconditis liquido commonstrantur; instrumentum vero capitulorum praedictae nostrae urbis Barcinonae praedicto XVIº die proxime dictorum mensis et anni firmatum extitit apud coenobium sacratissimae semper virginis Mariae matris Dei vulgo appellatum Pedralbes, agri Barcinonae, quod fuit fundatum per reginam Eliccendem, regis Jacobi secundi coniugem.[1] Postremo his sedatis et peractis, praefatus dominus rex Joannes in magna pace vixit cum omnibus suis vassallis usque ad obitus sui diem ultimum, quippe qui mortem obivit in civitate nostra Barcinona die XIXº mensis januarii anno salutis MºCCCCºLXXIXº.

Die autem et anno proxime exaratis successit predicto domino regi Joanni in terris atque regnis illustrissimus Ferrandus, eius et predictae dominae Joannae filius, iam creatus rex Castellae, Legionis, etc., corpore gracilis atque venustus, staturaque satis procerus, bellicosus, et animo audax ac liberalis, quippe qui tanquam fidei catolicae tutor Granatae regnum, quod ab infidelibus possidetur, non impigre sed mirabiliter expugnavit sic quod, Dei gratia opitulante, totum nisi civitatem hucusque ditioni suae prostravit, necnon totum Castellae regnum, in quo guerrae et discidia semper affluebant, ingenio suo Deique gratia opitulante, conciliavit, hereticae pravitatis inquisitores in omnibus suis regnis et terris atque dominationibus hoc tempore posuit, beatissimo domino nostro papa Innocentio VIII concedente et favente, insuper generalem inquisitionem et praecipue adversus conversos et neophitos ex stirpe judeorum descendentes fieri curavit, multique eorum ad fidem catholicam redigere, et alii quamplurimi in eorum cordis duritia combusti obiere. Et nihilominus hic bene fortunatus ac christianissimus rex Ferrandus, ultra praedicta res, plerasque memoratu dignas peregit et dominatur regnis suis atque terris ad libitum suae voluntatis, justitia concomitante, ita quod omnes vassalli suae dominationis et exterae gentes eum timent et reverentur, quorum nullus in eum quicquam mali proloqui agereque audet.

Prospiciens iccirco memoratus rex Ferrandus rem publicam huius urbis et etiam Cataloniae principatus in dies magis atque magis perditum iri, atque per aliquot homines vassallos suos occupari haud verentes pro suis commodis peierare, qui et multa enormia in concilio praefatae rei publicae conflabant, cum pro offitiis, tum pro suffragiis acquirendis, tum etiam pro illa in eorum manibus tenenda re publica, imposuit regias manus, tanquam rex et dominus totius rei publicae, in ipsa re publica gubernanda. Nam hoc in anno salutis MºCCCCºLXXXVIIIº litteris suis iussit illustrissimo infanti Henrico, comiti Emporiarum, locum suum tenenti in hoc Cataloniae principatu, apud urbem Barcinonam regiam audientiam impresentiarum celebranti, ut novos deputatos praedicti Generalis juxta formam ab generali curia inde traditam deligere et constituere curaret. Quiquidem dominus infans, ut locuntenens generalis praedicti domini regis, cupiens regiis iussionibus parere, praefatos novos deputatos forma praedicta servata in domo Deputationis praedicti Generalis delegit et deputavit die festo sanctae Mariae Magdalenes anni proxime scripti MCCCCLXXX octavi. Eodemque modo praefatus illustrissimus dominus infans facere curavit die festo sancti Andreae anno a nativitate Domini MºCCCCº nonagesimo, existens personaliter apud domum Concilii centum juratorum praedictae civitatis, nam praefatus illustrissimus dominus rex Ferrandus, juxta privilegium per regem Alfonsum quartum plebi Barcinonae ad eligendum quinque consiliarios anno quolibet in die festo sancti Andreae concessum, elegit quinque approbatos et ei acceptos viros, praetermissa forma eligendi XII homines, quattuor brachiorum sive stamentorum predictae civitatis, quos vulgo “elegidors” sive electores appellant, quorum quinque virorum nomina qui in consiliarios praedictae civitatis delecti fuere sunt: Jacobus de Torrente, legum professor, Gabriel Samso, pro civibus, Bernardus Mahull pro mercatoribus, Anthicus Mattheus, notarius, pro artistas, et Petrus Montils, parator sive fullo, pro opificibus, sive ut vulgo dicamus “menestrals”. Et qui nomina praefatus dominus rex Ferrandus per magnificum Joannem Aymericum, equitem, ex Carpentariorum regno seu provincia, ubi praedictus dominus rex impraesentiarum adest, ad predictum illustrissimum dominum infantem, in hac urbe Barcinona personaliter predicto festo sancti Andreae existentem et regiam Audientiam ac regium Concilium tanquam locuntenentem predictum celebrantem, mittere curavit, et ea, praefato sancti Andreae festo, ipse dominus infans existens, ut praedicitur, in domo Concilii praedictae civitatis, per discretum Joannem Faner, ipsius domus Concilii scribam maiorem, publicari iussit, uti de facto idem scriba sonora altaque et intelligibili voce evestigio publicavit.

De consiliario civitatis Barcinonae, Cancellariae domini regis regente

Memoria inquam teneto quod prefatus illustrissimus dominus rex Ferrandus hoc in anno salutis MºCCCCº nonagesimo primo, cupiens suam regiam Cancellariam, necnon huiusmodi urbem atque totam rem publicam non modo huius urbis sed etiam terrarum totius ditionis suae iuste et sancte gubernari, officiales suos in eius terris viros quidem probos omnique doctrina pollentes constituit, inter quos in hac nostra urbe Barcinona invenit virum acri ingenio et scientia profundissima, praedi[c]tum magnificum Jacobum de Torrente, hoc anno, ut prefertur, huius urbis consiliarium primum, quem in predictam Cancellariam regentem delegit. Itaque hic Jacobus de Torrente die mercurii XXVIº mensis januarii anno praedicto praedictum officium regentiae acceptavit et juravit constitutiones, etc. Quem utrumque gladium tenere dicamus, scilicet regium et civitatis, quod nonnulli non modo admirantur, sed etiam stupent. Incaedit enim hic vir togatus per civitatem maxima cum pompa et honore, quandoquidem inter alia virgarii regiae Audientiae duo et virgarius consiliariorium unus predictae civitatis eum antecaedunt virguis erectis, et cum his tribus virgariis semper incaedit, ut prediximus.

Memoria teneatis huius Jacobi de Torrente honorificentiam gravitatemque atque pompam quandoquidem in dies eius consessus crevit. Ipse enim considet non ut alii regentes seu vicecancellarii consederunt in regia Audientia, quae impresentiarum celebratur in aula palatii maioris huius urbis Barcinonis, nam illi super tugurio sive cadafali regio ibidem constructa pannis trebatensibus carente, immo in totum nudo, consedebant; hic autem considet in tugurio alio seorsum in predicta aula cum trebatensibus pannis atque scannis circumquaque facto impensis tamen suis et sic tanquam magnificus et gloriosus, etiam considet in eodem loco spatulas tenens ad pannum trebatensem eius impensa fabrefactum, in quo haec texta monstrantur, scilicet imprimis regis illustrissimi Ferrandi nostri secundi, foeliciter regnantis et Granatae regnum belligerantis, insignia omnia in medio, et in quattuor eius panni angulis ipsius regentis insignia, et in girum panni epigramma hoc legi: “Post Deum, regem et virtutum Reginam, cole iusticiam”.

Mutatio status consiliorum civitatis Barcinonae

Anno a nativitate Domini MºCCCCºLXXXXVI, Ferrando 2º foeliciter regnante, die XXXº novembris festo sancti Andreae, iuxta novum privilegium Barcinonae per prefatum dominum regem ipsi civitati ad beneplacitum concessum, viri togati V, quos vulgo consiliarios civitatis appellant, electi fuere in domo civitatis, ut est de more. Quorum tres sunt cives honorati: pro capite Petrus de Coromines, pro secundo Philippus de Ferraria, pro tertio Raimundus Soler, filius quondam Raimundi Soler, jurisconsulti pro statu curium; reliqui vero togatorum sunt hi: Antonius Salvator, mercator, pro mercatoribus, et Joannes Mas pro opificibus, vulgo artistis seu ministerialibus, cum ipse utatur officio de cotoner. Verumtamen Petrus de Coromines, licet mente et corpore sanus, honus sibi comissum acceptare noluit, immo, uti solebat, cum famulis duobus, interdum uno, sine veste togata per civitatem pergere non destitit; alii autem quattuor, sine prefato capite, vestibus togatis officium togatorum exercuerunt. Veruntamen circa finem mensis januarii anno proxime sequenti, scilicet MºCCCCºLXXXXVII, praefatus Petrus Coromines, regio iussu praeeunte, honus praefati togatorum officii ingratis, ut dixi, acceptavit et juravit, ut est de more, in potestate vicarii Barcinonae.

Deinde mense junii anno proxime scripto praefatus Petrus de Coromines et Petrus de Torrente, cives Barcinonae, tanquam legati seu ambaxiatores huius nostrae urbis Barcinonae, iter arripuerunt causa osculandi manum ad princessam sponsam principis Joannis, primogeniti Aragonum, apud urbem vulgo dictam Burgos, regni Castellae, constitutam, ubi magni triumphi facti extitere pro ipsa princessa, filia regis romanorum, ipsius Joannis coniuge, quae ad ipsam urbem venerat pro matrimonio consumando cum ipso principe. Quiquidem Petrus de Coromines, ultra togas sive gramasias duas panni coccineo colore quas tenebat, ut est de more consiliarii civitatis, habuit aliam togam sericeam coccineo colore factam magni precii, quod urbs Barcinona, et alios pannos sericeos, pro ipsis ambobus ambaxiatoribus persolvit.

Item, die veneris IIIº mensis januarii anno a nativitate Domini Mº quingentesimo quinto, Ferrando secundo foeliciter regnante, fuit captus et carceribus inquisitorum hereticae pravitatis mancipatus magnificus Franciscus Franch, legum professor, regens Cancellariam domini regis et civis Barcinonae, non ex judeorum prosapia, sed christianorum de natura. Sed postea, transactis mensibus duobus vel circiter, ab ipsis carceribus una cum sententia fuit liberatus, quam, scilicet eius exemplum, penes [me] habeo; processus quidem suus fuit fautorie, quia consulebat aliter deponerent testes producti in defensione captorum in carceribus memoratis qua ratio exposcebat. Veruntamen post factam penitentiam ei iniunctam ab urbe Barcinonae iter arripuit ad regnum Castellae, ubi noster rex Ferrandus vitam agebat, cui damnum et inhonorem se habuisse propter suam captionem gemens memorare curavit. Qui enim rex, compassus tantae opressioni et gemitui, mille ducatos eidem Francisco dono dedit super thesauraria regia assignatos; licet in charta seu provisione inde expedita de his nulla facta extitit mentio, nisi tamen quod ipsos mille florenos assignabat pro bonis servitiis, necnon ultra psalarium regentiae, quod est VIIM solidorum, addidit IIIM solidos; sic voluit quod a modo ipse regens Cancellariam habeat et recipiat anno quolibet pro salario regentiae XM solidos monetae Barcinonae. Et sic bona fuit ipsa captio, qua maximum lucrum ipse regens consecutus est.

Nota

[1] Copiada per Carbonell al memorial 30 de l’ACA.

Advertisements

2 Comments

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out / Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out / Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out / Canvia )

Google+ photo

Esteu comentant fent servir el compte Google+. Log Out / Canvia )

Connecting to %s